- PELIAS
- I.PELIASInsul. circa Drepanum, nunc Colombana di Trapani Wolfio.II.PELIASadis, Achillis hasta, quam nemo praeter Achillem ob magnitudinem vibrare poterat. Hanc a Pallade decorticatam et politam, a vulcano cuspidatam fuisse ferunt. Ovid. Met. l. 13. v. 109.———— Nec non onerosa gravisquePelias hasta potest imbellibus esse lacertis.Idem Ep. 3. Heroid. v. 126.Transeat Hectoreum Pelias hasta latus.Homer. Il. Π. v. 854.Ε῎γχος δ᾿ οὐχ ἕλετ᾿ οἷον ἀμύμονος Αἰακΐδαο,Βριθὺ, μέγα, ςτιβαρὸν??? τὸ μὲν οὐ δύνατ᾿ ἄλλος Α᾿χαιῶνΠάλλειν, ἀλλά μιν οἶος ἐπίςτατο πῆλαι Α᾿χιλλεὺς.Πηλιάδα μελίην, τὴν πατρὶ φίλῳ πόρε ΧείρωνΠηλίου εν κορυφῆς, φόνον ἔμμεναι ἡρώεςςιν.Lloydius.III.PELIASliae, fil. Neptuni et Tyrûs, Salmonei Regis filiae, frater Aesonis, mangam Thessaliae partem ditionetenuit. Filium habuit Acastum, qui Argonautas comitatus est, secundum Apollonium et Valerium. Orpheus nullam de Acasto mentionem facit. Diodorus quoque l. 5. masculis filiis Peliam caruisse scribit. Filias habuit Alcestin. Amphinomen et Evadnem, de quibus idem eôdem librô. Habuit et Pelopeam, de qua Apollonius in I. Is cum sortem accepisset se illius manibus omirturum, quem alterô pede nudô ad se venientem vidisset, omnibusque Diis Iunone exceptâ sollemnia forte sacra faceret, Iason ad sacra festinans Iunonem Deam sub vetulae specie in Anuari ripa invenit. Eam Iason humeris acceptam transvexit, alterô calceô sub torrentis coeno relictô, sicque ad Peliam adiit. Eô visô rex oraculi admonitus cogitare coepit, quô pactô illi mortem moliretur. Cumque intelligeret, nullâ câ tempestate rem esse maioris periculi, quam vellus aureum, quod in templo Martis apud Colchos erat, nepoti persuasit, ut ad id rapiendum eo proficisceretur, auxilium opesque suas pollicitus. Quod tamen consilium tantum abfuit, ut illi ex sententia successerit, ut aureô vellere potitus Iason, magna cum gloria in patriam redierit: Pelias autem tandem filiarum suarum manibus interfectus est, idque instinctu Medeae, quae integrae aetati se illum restituturam simulabat. Ovid. Met. l. 7. Val. Flac. Argon. l. 1. v. 22.Aemoniam primis Pelias frenabat ab annisIam gravis, et longus populis metus, illius omnesIonium quicumque petunt: ille Othryn et Aemum,Atque imum felix versabat vomere Olympum.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.